monumenta.ch > Ambrosius > 39
Ambrosius, De Nabuthae, § 38 <<<     >>> § 40

§ 39 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 et ideo ei dicitur: quae autem parasti cuius erunt? quid cottidie metiris et numeras et obignas? quid aurum trutinas, argentum ponderas? quanto melius est liberalem esse dispensatorem quam sollicitum custodem! quantum tibi prodesset ad gratiam multorum pupillorum patrem nominari quam innumeras stateras in sacculo obsignatas habere! pecunia etenim hic relinquitur, gratia nobiscum ad iudicem meriti defertur.